LEGIONENSE Regnum

LEGIONENSE Regnum
LEGIONENSE Regnum
LEON Gallis, REYNO DE LEON Hispanis pars Hisp. satis ampla ad Bor. inter Catellam ad Ort. et Gallaeciam cum Portugallia ad Occas. Ad Sept. terminatur Asturiis, et a Mer. Extremadurâ provinciâ, quae etiam regno Legionensi annexa est; quamquam male in quibusdam tabulis Geographicis sub Castella veteri comprehendatur. eidem etiam annexa fuit Asturia utraque, uti aliquendo Gallaecai. Legionense autem regnum proprium in duas quasi partes scinditur Durio fluv. Subestque Regio Hilpaniae cum annexis. Celebre admodum mediis Saeculis hoc regnum est, quia solum fragmenta disiectae a Mauris Gothorum in Hispania potentiae, in Pelagto Rege suo servavit. Postquam enim circa a. C. 720. Saraceni cum Mauris tota fere Hispania potiti essent, Pelagius, ex Regio Gothorum sanguine ortus, ob illatam filiae suae vim a Praefecto Saraceno, ad Asturiorum montes profugiens, ad libertatem residuos Gothos excitavit, hostiumque 20000. prostratis, novum in Asturiis regnum condidit, Legionemque iis eripuit A. C. 722. Ei post 15. Annos Mortuo, successit fil. Favila, cui post biennium Adelphonsus, gener Pelagii, qui Saracenorum vires A. C. 738. attrivit, et Christianismo reducto, Catholici titiulum meruit. Eius successor Froiola fil. Iosephi Saraceni victor, a fratre Autrelio vita et regno spoliatus est, circa A C. 700. Ex posteris huius Ordonnus II. sedem ex Asturiis Legionem transtulit, titulumque Regis Legionensis primus assumpsit, cum Antecessores eius, reges Oveti vel Asturiae dicerentur, Obiit A. C. 923. Postmodum civili dissensione laborante Hispaniâ, regnum Legionense a Saracenis fere totum occupatum est, ductu Almansoris, qui Asturam obsedit, Barcinonem et Legionem expugnavit, A. C. 985. Sed post victoris Obitum iisdem disensionum malis impliciti Saraceni, victi iterum cessêrunt, primusque Ferdinandus I. Legionensi regno Castellam adiunxit, hocque posteriore nomine utrumque regnum porro dici voluit, circa a. C. 1030. Eo Mortuo fil. Sanctius Castellae, Alphonsus Legionis. Garsias Gallaeciae Reges facti sunt, A. C. 1065. e quibus Sanctius, fratrum regnis occuparis, Arragoniam quoque nactus est: sed eo interfecto, Alphonsus recepto regno, Toletum Saracenis eripuit, aulâ eo translatâ, A. C. 1080. Eius postea filia Urraca nupsit Alphonso Arragonio, qui Legionis et Vasconum regnum coniunxit, A. C. 1109. ultimumque Maurorum Regem Occidit. A. C. 1110. Obiit A. C. 1134. successore fil. Raimiro, qui laborum pertaesus, tradito regno cum filia, Raimundo Comiti Barcinonensi, in Coenobium concessit, A. C. 1138. Ex horum posteris alphonsus Mauros devicit, A. C. 1212. cui Mortuo successit Ferdinandus II. qui denuo Legionense regnum Castellano in perpetuum iunxit, A. C. 1217. unoque nomine Castiliam vel Castellam appellavit, cui postea, victis pulsisque Mau ris accessêre Gallaecia, Andalusia, Granata, Murcia ac Navarra: quam Henr. IV. Castellae Rex suo Imperio adiecit. Matrimonio tandem Ferd. Arragonii et Isabellae Castellanae, A. C. 1474. reliqua quoque cum his in unum coiêre Hispaniae regna, Lusitaniâ exceptâ, sed quae sub Phil. II. quoque cumulo accessit. Ceterum Legionense regnum montibus abundat: Eius primaria urbs est Legio, alias sedes regia post Ovetum. Vide Vasaeum in chron. Marianam, Turquet. Rebus Hisp.
Legionensis Regni urbes praecipuae:
Abula, Avila. Asturica, Astorag. Civitas Roderici, Cuidad Rodrigo. Legio, Leon. Methymna Campestris, Medina del Campo. Palentia, Palencia. Salmantica, Satamanca. Sentica, Zamora. Septimancae, Simancas. Taurum, Toro.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • HISPANIA et HISPANIAE plur — HISPANIA, et HISPANIAE plur num. et apud poetas Hesperia ultima, ac Iberia, Italis Spagna, Germ. Hispanien, Anglis Spain, Gallis Espagne, ipsis Hispanis Espanna, Prov. Europae amplissima, Galliae contigua, ab ca Pyrenaeis montibus separata, et in …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Royaume de Galice — 42°52′57″N 8°32′28″O / 42.8825, 8.54111 …   Wikipédia en Français

  • SARACENI — populi Arabiae, Agareni, et Ismaelitae quoque dicti, quod ab Agare et Ismaele descenderint: quamvis a Chasluim, uno ex Caini posteris, originem illorum quidam arcessant. A voce Arabica, quae vagum et latronem denotat. Saeculô 5. primum… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ARAGONIA — corrupte factum ex Tarraconensis Hispan. cuius pars est, Regio Hispaniae, ab Antrigonibus, Hispaniae populis, teste Laurentiô Vallâ, vel a Tarraconc, antiqua Civitate, ut Antonio Nebricensi et Vasaeo placet, nomen accepit. Alii ab Aragone fluvio …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Ordoño II de León — Rey de León Ordoño II según una miniatura medieval de la Catedral de León. Rey de Galicia (subordinado al Rey de León) …   Wikipedia Español

  • GALLAECIA — citerioris Hispaniae regio, maxime in Occ. extensa, alias cum tit. reg. a Teucro Telamonis fil. condita, qui eo tempore, quo de Patris sui obitu factus est certior Salamine, in patriam se contulit, sed eius ingressu eum prohibuit Erisatius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • OROSPEDA Strabeni — Ortospeda, Ptolemaeo, mons Hispaniae Tarraconens. post Pyrenaeum maximus, longe, lateque diffusus, varia habens nomina, a locis quae attingit. In Celtiberis enim Sierra de Molina dicitur, teste Florianô, in Arevacis et Carpetanis Palomera d Avila …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CEA — I. CEA dicta etiam Hydrusa, nunc Cia, una Cycladum, prope Atticam regionem et Helenam Insulam 20. milliat. ab Euboea in Austrum, 30. ab Audro Insul. vix 30. milliar. in circuitum, nunc aegre habitata, sub Tureis. Baudrandus. Vid Caea. Hîc Iuhs,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MONTES Asturiae — Montes de las Asturias, inter hanc et regnum Legionense, ab Ortu in Occasum per 20. leuc. extensi …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NICARAGUA — provinc. Novae Hispaniae satis ampla, inter mare Boreale ad Ortum et Austrinum ad Occasum. Inter Honduram provinc. ad Boream, et Costam ricam ad Occidentem. Sub qua 8. provinae. In ea quatuor urbes, nempe Legio Nicaraguae, quae primaria est,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”